Pes

Vide etiam paginam discretivam: pes (discretiva).
Pes hominis Asiani viginti annos nati.

Pes (-dis, m.) est structura anatomica in multis vertebratis inventa, quae est distalis membri inferioris corporis pars, extrema membri pars, quae pondus fert et locomotionem sinit.

Viginti sex ossa pedis humana tarsus, metatarsus et digiti ordinata sunt. Quoque pedi triginta tres articuli insunt. Multa ligamenta ad pedis formam attribuunt. Separantur varii musculorum greges. Inveniuntur intra pedes vasa arteriosa, venosa, lymphacea velut nervi. Cutis structuras pedis tegit.

Pedes, in multis animalibus quibus sunt pedes, sunt organa separata in extremo cruris parte, ex uno aut pluribus segmentis vel ossibus consistentes, plerumque ungulis vel unguibus carentes.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy