Philosophia Sinica

Yin et Yang cum signis bagua in loco strato extra Nanning provinciae Guangxi Sinarum China.
Confucius.
Statua deitatis Daoisticae Sinicae. Stoneware illitum; Domus Ming, saeculo sexto decimo.
Sakyamuni Buddha. Pictura ab artifice Zhang Shengwen Domus Song (1173-1176) facta.
Zhu Xi, persona magni momenti in Neoconfucianismo.

Philosophia Sinica aetatibus veris et autumi et civitatum bellantium orta est, per tempus Centum Scholae Cogitationis appellatum,[1] cuius proprietates maximi momenti fuerunt progressus intellegentiae et culturae.[2] Quamquam multum philosophiae Sinicae tempore civitatum bellantium coepit, elementa philosophiae Sinicae nonnulla milia annorum exsisterat; nonnulla in Yi Jing ('Liber mutationum') inveni possunt, antiquo divinationis compendio, quod ex 672 a.C.n. vel ante ortum est.[3] Aetate civitatum bellantium orti sunt Confucianismus, Legalismus, et Daoismus, quas una Sima Tan maiores Sinarum scholas philosophicas appellavit, cum philosophiis quae tandem obsoleverunt, sicut Agriculturalismus, Moismus, Naturalismus, et Logici.

  1. Ebrey 2010: 42.
  2. Ebrey 2010: 42.
  3. McGreal 1995: 60.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy