Phylogenetica

Darwin's Finches. Adumbratio Ioannis Gould.

Phylogenetica (Graece φυλή, φῦλον 'tribus', 'gens' + γενετικός 'origo', 'fons', 'partus'[1]) in biologia est pars systematicae, quae significationem historiae evolutionariae et coniunctionum inter aut intra greges organismorum (e.g. species, vel plenius taxa) tractat. Quae coniunctiones a rationibus coniecturae phylogeneticae proponuntur, quae proprietates heritabiles aestimant, sicut sequentias DNA vel morphologiam, saepe certum evolutionis harum proprietatum exemplar sequens. Exitus talis enodationis est phylogenia (etiam arbor phylogenetica appellata), diagrammatica coniunctionum coniectura quae evolutionariam gregis organismorum historiam monstrat.[2] Apices arboris evolutionariae taxa viva aut fossilia, et finem (vel praesens) stirpis evolutionariae repraesentant. Forma phylogenetica radicata aut non radicata esse potest. Forma arboris radicatae coniecturalem progeniem communem vel stirpem geneticam indicat; forma arboris non radicatae (opus reticulatum) nihil de stemmate ancestrali assumit, et originem vel radicem taxi appositi vel directionem coniecturalem commutationum evolutionariarum non monstrat.[3]

  1. Liddell, Henry George; Scott, Robert; Jones, Henry Stuart (1968). A Greek-English lexicon (nona ed.). Oxoniae: Clarendon Press. p. 1961 
  2. "phylogeny". Biology online .
  3. Phylogenetic Trees. . www.cs.tau.ac.il .

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy