Piscis (-is, m.) est quodlibet animal craniatum et aquatile, cui sunt branchiae sed membris corporis et digitis carent. Grex sororius tunicatorum sunt, cum quibus una chordata constituunt. Sic comprehenduntur Myxini, Petromyzontiformes, Chondrichthyes, et Osteichthyes exstantes, cum variis gregibus cognatis sed exstinctis.
Primi organismi qui pisces recte classificantur erant chordata corporibus mollibus, quae aevo Cambrio primum apparuerunt. Quamquam spinis veris carebant, notochorda habebant, quae siverunt ut rebus gemellis inter invertebrata agiliora essent. Pisces se per aevum Palaeozoicum continuo evolvebant, varias formas attinentes. Multi pisces palaeozoici arma externa evolverunt, quae eos a praedatoribus protegebant. Primi pisces quibus fauces erant aevo Siluriano apparuerunt, postquam multi (sicut selachimorpha) formidabiles praedatores maritimi fiebant, potius quam praeda arthropodorum.
Plurimi pisces sunt ectothermici, quorum temperaturae corporis cum temperaturis circumiectorum variant; aliquot autem magni natatores actuosi (sicut Carcharodon carcharias et Thunnini) altiorem temperaturam nuclearem tenere possunt.[2][3]
Pisces inter se sonis acusticis communicare possunt, ratione quae transmissionem signorum acusticorum ab alio animale unius speciei per aquam ad aliud implicat. Soni sic inter pisces emissi saepissime fiunt cum vescantur, pugnent, vel sexum petant.[4] Qui soni per species et stimulum variant. Soni stridulatorii efficiuntur cum partes sceleti moveant, non stridulatorii cum certa organa praecipua (sicut vesicas natandi) tractent.[5]
Pisces in plurimis aquae corporibus abundant, plerumque maribus, fluminibus, lacubus. In paene omnibus circumiectis aquaticis inveniuntur, ab altis fluminibus montanis (e.g., Salvelinus et Cyprinidae) ad profundam hadalemque oceanorum altissimorum zonas (e.g., quidam Saccopharyngiformes et Lophiiformes), quamquam pisces in profundissimis oceani 25 centesimis nondum inventi sunt.[6] Quia 34 300 fere species descriptae sunt, pisces maiorem diversitatem quam omnes alii vertebratorum classes exhibent.[7]
Pisces hominibus omnem per orbem terrarum sunt opes magni momenti, praecipue pro cibo, unde piscatores commercii et subsistentii eos in piscatoriis feris venantur, vel in lacubus in fundis piscium alunt, vel in caveis in oceano tenent. Pisces a piscatoribus oblectationis causa capiuntur, deliciae in aquariis piscinisque domesticis curantur, a curatoribus piscium educantur, in aquariis publicis exhibentur. Praeterea per historiam humanam partes in cultura agunt, ubi deitatibus, personis in mythis aliisque fabulis, signis religionis, ac rebus picturae, sculpturae, poesis, musicae, librorum, pellicularum prosunt.
Quia tetrapoda—amphibia, reptilia, aves, mammalia—intra pisces pinnis quasi lobis praeditos orta sunt, recta cladistica ea etiam pisces habet; pisces autem a maioribus traditi grex paraphyleticus sunt, cum tetrapoda excludantur. Notio ergo piscis, gregis paraphyletici per negationem definiti, grex taxinomicus in biologia systematica rite constitutus non putatur, nisi sensu cladistico adhibeatur, tetrapodis omnino comprehensis.[8][9] Vocabulum igitur piscis (etiam ichthyes, vocabulum Graecum) classificatio typologica, non phylogenetica, in scientia hodierna iuste consideratur.