Pleistocaenum

Sedimenta e thiniis littoralibus in Aegadibus insulis aevo Pleistocaeno compacta

Pleistocaenum[1] (a verbis Graecis πλεῖστος 'plurimus' + καινός 'novus') est series sive epocha periodi Quaternarii, quae annorum circiter 2 580 000 a.p. incepit, Pliocaeno perfecto, et abhinc annorum 11.7 milium ad finem venit, ineunte epocha Holocaena sub qua vivimus.

Pleistocaenum quattuor aetates vel stadia comprehendit, quae ab infimo ad supremum sunt Gelasium, Calabrium, Pleistocaenum medium, Pleistocaenum superius.

  1. "Pleistocaenum": Robertus Koeppel, Praelectiones geologiae et praehistoriae pars 1 iii (Romae, 1933) p. 7 (Paginae selectae apud Google Books)

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy