Pluvia

Pluvia sub nubibus in agros Lundae in Dania cadit.

Pluvia est aqua liquida sub forma stillularum quae se ex atmosphaerico vapore aquatico concrescunt et tum praecipitant—hoc est, quae tam graves fiunt quam sub gravitate cadere possunt. Pluvia est maior circuli aquatici pars, et rationem plurimi aquae dulcis in planeta deponendi reddere debet. Praebet condiciones commodas multorum generum oecosystematis, atque aquam pro plantis virium hydroelectricarum et inrigatione messium.

Pluvia gravis.
Pluvia gravis in Graecia cadit.
Truncus pluviae in fundamentis tempestatis cum tonitribus.
Pluit in via Colcatae in India.
Pluvia in libro Tacuinum sanitatis decimo quarto saeculo picta.
La Place de l'Europe, tempore pluviae, tabula a Gustavo Caillebotte picta.
Imbres in Shono repente effusi, nota impressa ab Hiroshige designata.

Maior productionis pluviae causa est motus humoris secundum zonas trium dimensionum quibus sunt dissimilitudines temperaturae et humoris frontes caeli appellatae. Si satis humor et motus sursum adest, praecipitatio ex nubibus convectivis (cum forte motu sursum) sicut cumulonimbus cadit, quae se ordinare possunt in angustas lineas pluviales?. In regionibus montanis, praecipitatio gravis fieri potest ubi fluxio acclivitatis intra latera ventum versus terrani? in elevationibus altis magnopere augetur, cum efficitur aer humidus concresci et excidere ut pluvia secundum latera montium. In latere autem a venti iniuria tuto, climata desertorum fieri possunt quia aer siccus fluxionis secundum declivitatem facit ut massa aeris calida et sicca fiat. Motus alvei hippali (intertropicae convergentiae zonae), tempora pluvialia ad climata savannosa fert.

Effectus urbanarum caloris insularum pluviam amplificat, quantitate et vi, in regione urbana a venti iniuria tuta. Calefactio globalis praeterea mutationes in exemplari praecipitationis omnem per orbem terrarum efficit, inter quae sunt condiciones aquatiles trans American Septentrionalem orientalem et condiciones sicciores in tropicis. (Antarctica est continens siccissimus?.) Media per orbem terrarum terrestris praecipitatio annua est 715 millimetra, sed locis certis ea est altior, 990 millimetra.[1] Systemata classificationis climatis, sicut Classificatio climatis Köppeniana mediam pluviam annuam adhibent ut inter varia climatis regimena distinguere adiuvant. Meteorologi pluviam per rain gauges metiuntur, ultroque quantitates pluviae per radar caeli aestimari possunt.

Pluvia etiam in aliis planetis observata vel putata est, ubi ex methano, neon, acido sulphurico, vel etiam ferro, contra aquam constari potest.

  1. "The Water Cycle". Planetguide.net .

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy