Propaganda

Propaganda[1] (sc. fides) est notitia, saepissime detorta et depravata, quae ordine et composite divulgatur eo consilio, ut magna hominum multitudo ad quidlibet credendum aut in desideratum modum cogitandi aut se gerendi adducatur. Propaganda praeconio similis est, sed sensum latiorem habet. Nomen a Congregatione de propaganda fide deductum est, congregatione Ecclesiae Catholicae anno 1622 condita, quae fidem Catholicam per orbem terrarum pandendam curabat. Vox propaganda sensum hodiernum adsumpsit annis 1910 desaeviente primo bello mundano.

Articulus vicesimus Pactionis Internationalis de Iuribus Civilibus et Politicis omnia propaganda bellicosa prohibet.[2]

Licet vocabulo quod est propaganda connotatio valde negativa nunc sit, propter adiunctionem eius cum acerrimis propagandae exemplis (e.g. propaganda nazistarum quae Soa excusandi causa adhibebatur), huius vocabuli sensui primo connotatio illa non erat, et in usu erat ad multis de rebus tractandum, ut puta admonituum ad salutem publicam adtinentium causa, aut in signis quibus cives ad comitia censusve allicerentur, aut ad homines ut scelera vigilibus adferrent hortandos, et sic porro.

  1. Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Pactio internationalis de iuribus civilibus et politicis, articulus XX, 1

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy