Psalmus 25

Psalmus 25 (24) in Albani Psalterio saeculi XII
Psalmus 25 Hebraice recitatus

Psalmus 25 (enumeratione Graeca psalmus 24 dictus) libri Psalmorum incipit superscriptione "David" et verbis "Ad te, Domine, levavi" (sic in Nova Vulgata). Acrostichidem format, in qua quisque versus litterâ alphabeti Hebraici incipit. In hoc psalmo orator a Deo consilium salutemque precatur.[1]

Iohannes Calvinus, theologiae Reformationis Christianae fautor, sic argumentum psalmi descripsit:

Psalmus hic mediatitones precibus mistas continet. David enim hostium saevitia duriter vexatus, ut opem a Deo impetret, primum agnoscit peccata sua hoc modo iuste a Deo ipso castigari: ideoque eorum veniam petit, quo DEum habeat propitium ac liberatorem. Deinde gratiam Spiritus sancti implorat, qua fretus, inter varias tentationes se contineat sub Dei timore. Meditationes vero pluribus locis inserit, quibus vel se ad bene sperandum stimulet, vel a mundi illecebris sensus suos ad Deum colligat.[2]

  1. Psalm 25, New Revised Standard Version Bible (1989), apud BibleGateway.
  2. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi XXV, p. 110.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy