Publius Ovidius Naso

Opinabilis Ovidii imago ab Antonio von Werner saeculo undevicensimo ficta.

Publius Ovidius Naso (Sulmone die 20 Martii 43 a.C.n. (a.d. XII. Kal. Apr.) natus; mortuus Tomis inter annos 16 et 18[1]) fuit poeta Romanus. Qui potissimus propter corpus poëmatum, quae sunt Heroides, Amores, Ars amatoria distichi elegiaci, magister habetur atque iuxta Vergilium et Horatium inter tres canonicos litterarum Latinarum poetas numeratur. Quintilianus Ovidium quidem putabat Tibullo et Propertio lasciviorem esse.[2] Poësis Ovidiana, quae ubique Antiquitate Posteriore et Medio Aevo simulata est, etiam hodie perennem thesaurum mythologiae classicae suppeditat.[3]

  1. Confer Hieronymi Chronicon, ad annum 17 (aliquibus in manuscriptis etiam 16 vel 18): Ovidius poeta in exilio diem obiit et iuxta oppidum Tomos sepelitur.
  2. Quint. Inst. 10.1.93.
  3. Morford & Lenardon (1999: 25).

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy