Pulvis pyrius

Pulvis pyrius.

Pulvis pyrius vel pulvis incendiarius vel pulvis tormentarius vel pulvis bombardicus[1] est mixtura trium chemicorum, videlicet carbonis, sulfuris, et salis petrae, quae summa cum rapiditate flagrat, magnum gasium volumen efficiens. Haec gasia tam rapide expandunt ut, cum confiniuntur, eruptionem violentem creent. Adhibebatur in sclopetis (quapropter Anglice gunpowder, scilicet 'pulvis sclopeti' dicitur) ubi, eruptione temperata, gasia pulveris flagrantis glandem plumbeam e tubo propellunt.

Pulvis pyrius a Sinensibus creatus creditur, et in Europa ab saeculo tertio decimo notescebat postquam formula eius a Rogerio Bacone descripta est.

Formula chemica est KNO3 + S + C

Nexus interni

  1. Secundum Erasmum, "Paucis ante diebus in unam turrim earum quibus moenia ex intervallis muniuntur, delata fuerant aliquot vasa pulveris bombardici." - https://www.thelatinlibrary.com/erasmus/ep.shtml#17

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy