Fines
Forma
Gestio
Vita
Sigla
Regio Moscuensis[1] vel Mosquensis[2] (Russice Московская область, tr. Moskovskaja oblast) est subiectum Foederationis Russicae, in illius Districtum Foederalem Centralem inclusum. Instituta administrationis regionis huius, anno 1929 creatae, sunt Moscuae, quae tamen est subiectum Foederationis sui iuris, atque (ab anno 2007) in urbe Krasnogorsk prope illam. Praeter Moscuam (in medio) regio Moscuensis cum regionibus Tueriensi (in septentrio-occidente et septentrione), Iaroslaviensi (in septentrione), Volodimiriensi (in septentrio-oriente et oriente), Resaniensi (in meridie-oriente), Tulensi (in meridie), Calugensi (in meridie-occidente) et Smolenscensi (in occidente) contermina est, in parte media planitiei Europaeae Orientalis sita. Aream 45 799 km2 et circa 7312 milia incolarum (anno 2016) habet.
Moscus flumen per regionem fluit; Occa ad meridiem et Rha ad septentrionem terras regionis tangunt. Flumina regionis minora Klazma, Istra, Dubna, Sestra, Iachroma, Iausa sunt.