Regna Consortionis Populorum

Regna Consortionis Populorum colore purpureo depicta. Pristina Regna Consortionis Populorum colore rubro demonstrata sunt.

Regna Consortionis Populorum sunt civitates, Consortionis Populorum membra, quae in forma regnorum constituuntur. Rector horum regnorum omnium est Carolus III rex,[1] post mortem Elizabeth II, regni Britanniarum regina consortionisque populorum conductrix.[2] Sedecim regnis hodiernis est area coniuncta 18.8 millionum chiliometrorum quadratorum. Numerus incolarum est 137 millionum, quorum maior pars (duobus millionibus exceptis) in sex civitatibus vivunt: Britanniarum Regnum, Canada, Australia, Papua Nova Guinea, Nova Zelandia, Iamaica. Pars minor, videlicet 2 millionum, in decem civitatibus modestioribus repartitur.

  1. A die 8 Septembris anno 2022.
  2. Her Majesty the Queen ("Reginae maiestas") apud aulam Britannicam.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy