Religio Graeca

Sacra Eleusinia in tabula votiva anno circiter 370 a.C.n. a Ninnio quadam oblata. Supra ad dextram partem Demeter in cista sacra sedet; media imagine faces gerunt Persephone et Hecate, atque infra Iacchus, qui e sinistra parte pompam initiatorum adducit. In tympano pannychis celebratur. Museum Archaeologicum Nationale Athenarum.

Religio Graeca antiqua est corpus opinionum, rituum, fabularumque Graeciae antiquae. Plerique Graeci magnos deos deasque, praecipue deos montis Olympi (Iovem, Neptunum, Cererem, Vestam, Venerem, Apollinem, Dianam, Minervam, Martem, Mercurium, Vulcanum), noscebant ac venerabantur. Philosophi autem Stoici, cum aliquis Platonicis, de deo unico locuti esse videntur. Cultus deorum per urbes variabat; saepe di epitheta locorum acceperunt.

Ritús Graeci a sacerdotibus ante aras faciebantur, ubi effigies stabant deorum. Saepe animalia sacrificabantur, parte ad usum deorum combusta, parte a cultoribus consumpta.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy