Ren

Ren cum glandula suprarenali. Cortical substance = Cortex renalis (regio superficialis)

Ren (-is, m.) sive nephrus (Graece νεφρός) [1] est altera binarum humani vel animalis corporis partium, quae ureae aliisque excrementis in aqua solubilibus ex corpore amovendis serviunt. Renum est sanguinem expurgare: sanguine enim percolato renes urinam efferunt, quae excrementa a corpore reiecta continet. Urina tum in vesica urinaria servata denique per mictionem e corpore excernitur. Supra renes sunt glandulae adrenales sive suprarenales. Nephrologia est disciplina medicinae, cuius morbis renum mederi est.

  1. Siebenhaar, F.J. (1850). Terminologisches Wörterbuch der medicinischen Wissenschaften. (editio 2). Lipsiae: Arnoldische Buchhandlung.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy