Rioiia

Wikidata Rioiia
Res apud Vicidata repertae:
Rioiia: insigne
Rioiia: insigne
Rioiia: vexillum
Rioiia: vexillum
communitas autonoma Hispaniae
Civitas: Hispania
Locus: 42°15′0″N 2°30′0″W
Situs interretialis

Fines

Procuratio superior: Hispania
Territoria finitima: Navarra, Castella et Legio, Vasconia, Aragonia

Forma

Area: 5 045 chiliometrum quadratum
Caput: Lucronium

Gestio

Praefectus: Gonzalo Capellán
Consilium: Parliament of La Rioja

Vita

Incolae: 319 796
Sermo publicus: lingua Hispanica
Zona horaria: UTC+1, UTC+2

Commemoratio

Paean: La Rioja anthem

Tabula aut despectus

Rioiia: situs
Rioiia: situs

Rioiia[1] vel Rivogia[2][3] (Hispanice La Rioja) sive Communitas Autonoma Rivogiae est provincia atque Communitas Autonoma Hispaniae Septemtrionalis, ad ripas Hiberi sita. Caput est Lucronium, urbs cum circiter 150 000 incolarum et Septemtrionalis Hispaniae capitis characteribus. Inter alia ponderis municipia Calagurris, Castrum Bilibium, Graccurris, Naiera, Sanctus Dominicus Calceatae et Arenetum sunt. Rioiia internationaliter praeclara est ob vina cum Denominatione Originis quae etiam per Alavae Meridiem et Navarrae Austroccidentem extenditur.

Rivogia Septemtrione Vasconiae (provinciae Alavae), Boreoriente Navarrae, Austroriente Aragoniae (provinciae Caesarugustae) et Occidente Meridieque Castellae et Legioni (provinciis Burgis Soriaeque) finitima est.

Rivogiae patrona Virgo Vallis Venariae (Hispanice Virgen de la Valvanera) est, cuius sanctuarium in montibus Hibericis est. Etiam ponderis monasterium Sanctus Aemilianus Cocullae (Hispanice San Millán de la Cogolla) est, ubi inveniuntur antiquissima scripta et Romanice et Vasconice servata.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy