Robotum

Asimo robotum anno 2000 in Expo 2005 exhibetur.
Robot B-9, robotum in Lost in Space, serie televisificá, exhibetur.
Scaena in R.U.R. (Rossum's Universal Robots), ludo Caroli Čapek anno 1920 docto, tria robota monstrat.

Robotum[1][2] vel robotor[3] est res creata manibus hominum quae se dirigit ipsam. Permulta robota vi electromagnetica impelluntur, quae possunt esse aut tactilia (quae in spatio existunt et tangi possunt) aut virtualia (quae formantur ex iussis computatralibus). Quamquam nomen robotum definire difficile est, multis robotis nonnulla propria sunt:

  • Robota facta sunt manibus vel mente hominum.
  • Possunt sentire ea quae eis circumstant, quibuscum res transigunt.
  • Habent facultatem rerum decernendarum atque sicut cogitandi.
  • Se movent modo callido atque congruenti.
  • Videntur se agere ut res destinatas efficiant, modo anthropomorphico.
  1. v. Pons Wörterbuch des neuen Lateins, s.v. Roboter, quod citat Egger, Omnia dici possunt Latine, 96.
  2. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.
  3. Helfer Latinitas, vide etiam Ephemeride:"REUS ROBOTOR:Machinis ipsis causam esse dicendam propter menda propria."

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy