Scriptura creativa

Iacobus Boswell The Life of Samuel Johnson composuit, librum qui multi eruditi putant primum biographiam hodiernam, anno 1791 editum.

Scriptura creativa est scriptura quae praeter fines usitatorum professionalium, diurnalisticorum, academicorum, vel technicorum litterarum generum extenditur, cuius proprietates arti narrationi, progressui ingenii, et usui troporum litterariorum, ac variis poesis et poeticae traditionibus propriae usitate habentur. Propter definitionem laxam, scriptura sicut fabulae propriae scriptura creativa considerari potest, etsi in arte diurnariorum digeri possunt, quia res in fabulis propriis in narratione et progressu personarum vehementius dicuntur. Opera fictionalia et non fictionalia in hanc categoriam digeri possunt, inter quae mythistoriae, biographiae, fabulae breves, et poemata. In contextu academico, scriptura creativa in classes fictionales et poeticas plerumque ponitur, scriptura modo proprio pressa, contra imitationem priorum generum sicut scelus et horror. Scriptura lintei cinematici (scriptura cinematographica) et scaena (scriptura scaenica) saepe docentur separatim, sed etiam in genus scripturae creativae digeri possunt.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy