Segolena Royal

Wikidata Segolena Royal
Res apud Vicidata repertae:
Segolena Royal: imago
Segolena Royal: imago
Segolena Royal: subscriptio
Segolena Royal: subscriptio
Nativitas: 22 Septembris 1953; Ouakam
Patria: Francia

Familia

Genitores: Jacques Royal; Hélène Dehaye
Proles: Julien Hollande, Flora Hollande, Thomas Hollande, Clémence Hollande

Segolena Royal, vulgo Ségolène Royal (nata in Dakar die 22 Septembris 1953), est rerum politicarum perita Franciae quae Metullo Separarum Ambarum accolat. Tres annos ob officium patris militare Martinicam commoravit. Est alumna universitatis Nanceiensis II, ubi oeconomicis studuit, Instituti Scientiarum Politicarum Parisiensis, et Scholae Nationalis Administrationis, unde exiit eodem anno 1980 quo et Franciscus Hollande, Michael Sapin, Dominicus de Villepin et Rainaldus Donnedieu de Vabres. Annis 1988 - 1992 et 1993 - 1997 legata ad Conventum Nationalem Franciae fuit. Ab anno 2004 est Consilii Regionalis Pictaviae et Carantonorum praeses.

Die 22 Aprilis 2007, Royal in primo ordine petitionis Praesidatus Rei Publicae Franciae cum 9 402 797 suffragii (25.83%) proxime accessit. In secundo ordine die 6 Maii 2007 contra Nicolaum Sarkozy pugnabat, qui vicit (53,06% suffragiorum a Sarkozy nactis, 46,94% a Royal).

Segolena Royal olim more uxorio cum Francisco Hollande rerum politicarum perito vixit, eoque liberos quattuor peperit.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy