Sermo vulgaris Latinus

-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Sermo vulgaris Latinus
Taxinomia: lingua Indoeuropaea e familia Italica
Status: status popularis linguae Latinae
Sigla: 1 —, 2 —, 3
Usus
Aevum: saec. 2 a.C.n. – 8 p.C.n.
Situs: Roma et Imperium Romanum
Litterae: Litterae vulgares Latinae
Scriptura: Abecedarium Latinum
Familiae linguisticae coloribus Vicipaediae pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaediae pictae

Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Sermo vulgaris et Lingua Latina antiqua inter se differebant.
Evolutio generum in Vulgari Latino

Sermo vulgaris Latinus,[1][2] vel plebeius sermo,[3] est sermo cottidianus[4] et quaelibet ex humilioribus linguae Latinae dialectis et sociolectis ex quibus linguae Romanicae evolutae sunt. Distinctio ab auctoribus saeculi I a.C.n. recognita est.[5] Huic sermoni, quia noncanonicus erat, non fuit orthographia regularis. Omnia Reipublicae Imperiique Romani opera litteris scripta sermone classico utebantur, perpaucis operibus exceptis, insigniter partibus Satyricon Petronii Arbitri.

  1. Vide titulum operis Gerhardi Rohlfs, Sermo vulgaris Latinus: Vulgarlateinisches Lesebuch (Max Niemeyer Verlag, 1956).
  2. "Vulgare Latinum" possumus. Confer: "Nos vero iudicium relinquentes in hoc et tractatum nostrum ad vulgare lati[n]um retrahentes, et receptas in se variationes dicere nec non illas invicem comparare conemur"; "Hoc autem vulgare quod illustre, cardinale, aulicum et curiale ostensum est, dicimus esse illud quod vulgare lati[n]um appellatur" (Dantis Alagherii De vulgari eloquentia 1.10.5; 1.19.1. Textus); sed Dantes de sermonibus Italiae mediaevalis disserit.
  3. Cicero, Epistulae ad familiares, 9.21.1.
  4. Anglice: colloquial Latin. Rebecca Posner, The Romance Languages (Cantabrigiae et Novi Eboraci: Cambridge University Press, 1996).
  5. Vide adtenuatum genus, "id quod ad infimum et cottidianum sermonem demissum est" (Rhetorica ad Herennium, 4.14. + "In Atellanis licet animadvertere rusticos dicere se adduxisse pro scorto pelliculam" (Varro, De lingua Latina 7.84).

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy