Serpentes

Vide etiam paginam discretivam: serpens (discretiva).

Classis : Reptilia 
Ordo : Squamata 
Ophidia 
Subordo : Serpentes 
Linnaeus, 1758
   
Palaeontologia
128.5–0 m.a.Cretaceo > Recens
Territorium

Serpentes[1] sunt reptilia ordinis Squamatorum, plerumque sine cingulo scapulari pelvicoque et artubus. Ita vocantur scilicet eo quod serpunt, ut qui, cum apoda sint, aliter moveri nequeunt. Omnibus serpentibus caput depressum varia figura (circulari, rectangula, triangula) corpus longum, et cauda plerumque brevissima est. Nonnulli in ore glandulas venenosas habent, connexas canali venenifero, qui venenum ducat usque ad dentes veneniferos, quibus venenum vasibus sangvineis injiciatur. Maxima serpentium pars ovipara est (ova pariunt), sed nonnulli (exempli gratia viperidae vel pythonidae) ovovivipari sunt: partus in ipso matris corpore ex ovis excluditur vivusque in lucem editur. Provincia herpetologica quae serpentibus studet ophiologia appellatur.

  1. Serpens, -entis, f., rarius m., gen. plur. serpentium, rarius serpentum. C. T. Lewis et C. Short (1879). A Latin Dictionary. Oxoniae: Oxford University Press

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy