Sinus Siamensis,[1] vel Magnus Sinus,[2] vel Ptolemaei Sinus Perimulicus,[3] vel fortasse Sinus Thailandiae[4] tantum, est tenuis sinus[5][6] vel mare marginale in Mari Sinensi Australi occidente meridieque situm, atque inter australia et occidentalia Paeninsulae Indosinensis litora ac septentrionale Paeninsulam Malayanam dimidium finitum. Quod corpus aquae est circiter 800 chiliometra longum, usque ad 560 chiliometra latus, atque eius area superficialis est 320 000 chiliometrorum quadratorum.[7][8] In septentrionibus, occidente, et oriente meridieque a litoribus Thailandiae atque in septentrionibus orienteque a Cambodia et regione deltae Mecon Vietnamiae circumdatur, atque in Mare Sinense Australe in meridie orienteque aperitur.