Sociobiologia

E. O. Wilson, unus e maximis personis in provincia sociobiologica. Photographema in Sociobiology: The New Synthesis, eius libro anno 1975 prolato.
Nicolaus Tinbergen, cuius opus quandam auctoritatem in sociobiologia habet.

Sociobiologia est provincia biologica quae mores sociales per notiones evolutionarias investigat et explicat, unde anthropologiam, archaeologiam, ethologiam, evolutionem, geneticam multitudinum, sociologiam, zoologiam, aliasque disciplinas academicas attingit. Intra studium societatum humanarum, sociobiologia cum anthropologia Darwiniana, oecologia morum humanorum, et psychologia evolutionaria arte conectitur.

Inter mores sociales quos sociobiologia investigat sunt exemplaria coitionis, pugnae territoriales, venatio gregaria, societasque alvei insectorum socialium. Arguit sicuti pressura selectionis sivit ut animalia utiles interactionis cum circumiectis naturalibus modos evolverent, ita geneticam utilium morum socialium evolutionem amplificavit.

Sociobiology, vocabulum Anglicum, annis 1940 natum est, sed haec notio rara manebat donec E. O. Wilson, biologus Americanus, Sociobiology: The New Synthesis librum anno 1975 protulit. Cuius interpretatio evolutionis res controversa statim facta est. Reprehensores, a Ricardo Lewontin et Stephano Jay Gould moti, arguebant gena quidem partes in vita quotidiana agere, sed proprietates sicut hostilitas per circumiecta socialia, potius quam rationes biologicas, explicari posse. Sociobiologi respondebant coniunctionem inter naturam et nutritionem omnino multiplicem esse.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy