Sumer

Charta locatrix urbium Sumeriorum
Ziggurat aut templum pyramidale Sumerium, Ur aedificata

Sumer (Accadice Šumeru; sed in lingua Sumerica Ki-en-ĝir) fuit cultura qui Mesopotamiam incoluit, inter Chalcolithicum et Aetatem Aeneam. Propria gentis Sumeriae cultura materialis primo facie Orchoense videtur, et tandem in periodo Iemdet Nasr. Sumer aetate protodynastica floruit, quae anno 2234 a.C.n. finivit, cum Sargon rex Accadiae urbes Sumerias caperet. Sargonida autem domus exstincta, Sumerii floruerunt ultime aetate tertiae domus regiae in Ur, inter annos 2111 et 2004 a.C.n.

Sumerii magnas condiderunt urbes, quarum unaquaeque magnum templum deo patrono consecratum habebat, et a rege regebatur. Sumerii multum agriculturae alendisque animalibus consulebant: agros aratos inrigabant ut multas fruges ferrent, magnam fructuum arborumque varietatem scibant, boves, capras, asinos domesticos habebant. Rotam facere calebant, et aes fundere. Litteris cuneiformibus scripserunt.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy