Surrealismus

Mulier et Avis. Ioannes Miró, Barcinonae, 1982.

Surrealismus est motus culturalis annis 1920 ineuntibus ortus, qui artificia oculorum et scripturis innotuit. Finis fuit "olim contradictorias somnii et realitatis condiciones resolvere."[1] Artifices scaenas debilitantis et absurdas accuratione saepe photographica pinxerunt, rebus quotidianis animalia absona creaverunt, et rationes picturae evolverunt quae siverunt ut mens omni sensu carens se exprimat.[2]

Andreas Breton, 1924.
Littérature n° 1, Martio 1919.

Opera surrealistica mirationem propinquitatum improvisarum et res quae non sequuntur efficere conantur; multi autem artifices et scriptores surrealistici suum opus habent principem motus philosophici expressionem, cuius opera artifacta tantum sunt. Andreas Breton dux aperte asserere solebat Surrealismum praesertim esse motum revolutionarium.

Surrealismus plerumque ex activitatibus Dada per Magnum Bellum ortus est, et eius locus maximi momenti fuit Lutetia. Ex annis 1920, motus per orbem terrarum extentus est, tandem artes oculorum, litteras, pelliculam, et musicam multarum civitatum et linguarum afficiens, cogitatione et usu civili, philosophia, et theoria sociali non exclusis.

  1. Anglice: "resolve the previously contradictory conditions of dream and reality."
  2. Barnes 2001.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy