Systema datorum

Systema datorum est quaelibet ordinata symbolorum processuumque collectio quae ad huiusmodi symbola tractanda adhiberi potest.[1] Nam quaelibet ordinata symbolorum eaque tractantium processuum collectio systema datorum haberi potest. Ergo non solum sermo humanus phonematibus explicatus sed etiam quipu, opus Incarum, et imago duarum dimensionum in pixellis? reposita systema datorum haberi possunt. Definitio systematis datorum ad quodlibet exemplar datorum spectat, notionis systematis symbolorum corporeorum aliquantum similis.

Symbola intra certa systemata datorum in se permanere possunt aut non possunt. Ergo soni sermonis humani sunt symbola non permanentia, quia celeriter in aere evanescunt; e contra pixella? condita in repositorium externum symbola permanentia sunt.

  1. Beynon-Davies 2009; 2010.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy