Tectonica laminarum

Tectonici orbis terrarum laminae in tabulis altero saeculi vicensimi dimidio descripti sunt.

Tectonica laminarum[1] vel patellarum[2] (Graece τεκτονικός 'ad aedificium pertinens'[3]) est theoria scientifica telluris quae maiores lithosphaerae Telluris motus describit. Doctrinae vetustiores notiones motus continentalis explicant quas Alfredus Wegener aliique prima saeculi vicensimi decennia proposuerunt et quas eruditi geoscientifici, notionibus expansionis fundi abyssi decennio 196 exeunte decennioque 197 ineunte evolutis, plerumque acceperunt.

Motus laminarum ex informatica? Global Positioning System (GPS) e satellite NASA JPL. Vectores cursum et magnitudinem motus exhibent.

Lithosphaera in laminas tectonicas dissolvitur. Quod attinet ad Tellurem, nunc sunt septem vel octo (numerus ex eorum definitionem dependet) maiores multaeque minores laminae, quae in asthenosphaera vehuntur, in uno ex tribus generibus finium laminarum invicem inter se moventes: convergentibus (etiam finibus concursionis appellatis), divergentibus (etiam mediis pandentibus appellatis), et transformatibus (quae "conservantes" sunt). Terrae motus, eruptiones montium igniferorum, formatioque montium et fossarum oceanicarum secundum hos fines fiunt. Lateralis laminarum motus usitate a 0 ad 100 millimetra quotannis variatur.[4]

Reliquia Laminae Farallon, altae in amiculo? Telluris. Putatur multum laminae primum subisse Americam Septentrionalem (praecipue Civitates Foederatas occidentales et Canadam meridio-occidentrlam) angulo minore, multum terrae montanae in regione generans, praecipue Montes Saxosos meridianos.

Lamina tectonica in duobus generibus lithosphaerae consistunt: continentali crassiore et oceanico tenuiore. Pars superior crusta appellatur, iterum duorum generum (continentalis et oceanici). Hoc significat quamlibet laminam in uno vel ambobus generibus consistere posse. Una ex rebus magni momenti quas doctrina proponit est quantitatem superficiei laminarum (continentalium et oceanicam) quae in amiculo secundum fines convergentes subductione evanescit esse prope in aequilibritate cum novo crusto (oceanico) quod secundum margines divergentes expansione fundi abyssi formatur; hoc aliquando principium cinguli portantis appellatur. Tota orbis terrarum superficies sic eadem permanet. Discrepat haec doctrina a doctrinis quae antequam paradigma (ut aliquando appellatur) tectonicae laminarum facta est principale scientiae exemplar suadebantur—doctrinis quae lentam globi contractionem vel expansionem proponebant et iam in scientia ut exemplaria alterna exstant.[5]

Lamina tectonica (superficies conservantur).

Lamina tectonica moveri possunt quia lithosphaera Telluris maiores habet vires et minus densitatem quam asthenosphaera. Laterales densitatis variationes in mantello convectionem mantelli generant. Eorum motus agi putatur per mixturam motus imi maris a iugo pandente (ob variationes topographicas et densitatem crusti quae discrepantias virium gravitationis generant) et tractionis, atque suctus desuper, apud zonas subductionis. Alia explanatio vehementius dicit varias vires quae ambitus globi et vires Solis et Lunae ad aestum pertinentes generant. Momentum harum rerum est incertum, et iam disceptatur.

  1. Confer indices vocabulorum geographicorum a Leone Latino excerptorum partem alteram (hic aut hic).
  2. Confer: "Cuicumque patella tectonica est craton, quod est pars integra et antiquissima" (de Territoriis Boreoccidentalibus).
  3. Little, W.; Fowler, H. W.; Coulson, J.. Onions C. T.. ed. The Shorter Oxford English Dictionary: On Historical Principles. II (Third ed.). Clarendon Press. ISBN 9780198611264 .
  4. Herbert Read et Janet Watson, Introduction to Geology (Novi Eboraci: Halsted, 1975), 13–15. ISBN 978-0-470-71165-1. OCLC 317775677.
  5. G. Scalera et G. Lavecchia, "Frontiers in earth sciences: new ideas and interpretation," Annals of Geophysics 49 (1, 2006), supplementum.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy