Telephonum

Vetus saeculi vicensimi telephonum.
Telephona gestabilia ex tempore recentiore, perpetuo diminuentia. Veterrimum telephonum ad sinistram, novissimum ad dextram.

Telephonum[1] (-i, n.; ex verbis Graecis tele 'procul' + phone 'vox'), vel telephonium,[2][3] vel apparatus telephonicus,[1] est instrumentum telecommunicationis quo homines per longa spatia inter se loqui possunt. Transmissio vocis vi electrica fit. Unumquodque telephonum suum numerum telephonicum habet. Si alius cum alio telephono loqui vult, eius numerum telephonicum suo telephono indere debet.

Nostra aetate, hominibus etiam sunt telephona gestabilia, quibus ubicumque loqui possunt.

Telephonum ab Alexandro Graham Bell excogitatum esse traditur, sed dubium est. Etiam multi alii hanc inventionem sibi adrogabant: Antonius Meucci, Ioannes Philippus Reis, Elisha Gray, Thomas Edison. Camera Repraesentantum Civitatum Foederatarum decreto die 11 Iunii 2002 Meucci operam in inventione telephoni agnovit.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy