Temperatura thermodynamica

Vide etiam paginam discretivam: Temperatura (discretiva).
Maximum in toto orbe terrarum thermometrum, ut dicitur, in California positum.

Temperatura est quantitas physica(en) quae naturam caloris vel frigoris per quantitates significat. Temperatura est mensura quae thermometro computatur(en). Energiam kineticam atomorum vibrantium(en) et confligentium quibus substantia constituitur ostendit.

Haec magnitudo olim gradus caloris appellabatur, sed hoc nomen dubiosum proveniebat ex theoria falsa, quae calorem esse materiam sicut aquam inter res fluentem dicebat.

Temperatura hodie saepe secundum scalam thermodynamicam scientificam indicatur, gradibus K = Kelvinianis. Hoc nomen unitatis ex Guilielmo Thomson, Barone Kelvino electum appellatur, propter eius conlationes maximi momenti ad theoriam thermodynamicam amplificandam. Secundum axiomata thermodynamica, 0 Kelvin est temperatura minima in statu aequilibrii, quamquam temperaturae negativae fieri sunt in statibus quo aequilibrio caretur.

Quamquam autem gradus K est unitas probata per Systema Unitatium Internationale, aliae unitates ad temperaturae thermodynamicae mensuram hodie etiam adhibitae sunt, sicut gradus °C appellata secundum Andream Celsium, °F secundum Danielem Gabrielem Fahrenheit, °R secundum Réaumur, et R aut °Ra secundum Gulielmum Rankine.

Temperatura magni momenti in omnibus scientiae naturalis(en) disciplinis est, inter quas astronomia, biologia, chemia, geographia, ingeniaria mechanica, medicina, metallurgia, oecologia, physica, scientia materiarum(en), et scientia telluris, atque in plurimis vitae quotidianae rebus. In re meteorologica, temperatura inter variabiles maximi momenti quantitates numeratur, praecipitationis modum, ventorum vehementiam, et tempestatum magnitudines determinantes.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy