Terrae motus

Conspectus in Franciscopolin post terrae motum anni 1906.
Effectus terrae motus in mari die 26 Decembris 2004 in Asia Meridiana.

Terrae motus est quassatio superficiei terrae propter subitam energiae liberationem in lithosphaera telluris quae undas seismicas generat.

Hominibus periculosus est propter ea quae saepe motum sequuntur: ruinae aedificiorum et in mari undae insolitae, tsunami appellatae. Secundum hodiernam theoriam tectonicae laminarum, omnes fere terrae motus, vulcanismus, et fossae naturales oriuntur e motu laminarum quae interiorem et liquidam partem telluris tegunt.

Terrae motuum studiosi magnitudinem eorum per scalam Richterianam aestimare solent. His in gradibus logarithmica, magnitudo 3 et infra motum innotabilem indicat, magnitudo 7 magnas calamitates super extensas regiones. Terrae motus Peruvianus recens fuit magnitudine 7.9.[1] Maximus eorum, qui "Magnus terrae motus Sumatra-Andaman" appellantur,[2] fuit magnitudine 9.3 anno 2004 in Oceano Indico. Ille terrae motus undas anomalas tam calamitosas, i.e. megacymata,[3] produxit, ut paene omnia litora Oceani Indici affligerentur. Terrae motus Pichilemanus recens magnitudine 6.9 fuit.

  1. Vide etiam commentationem apud diarium Ephemeris.
  2. T. Lay, H. Kanamori, Ammon, C., Nettles, M., Ward, S., Aster, R., Beck, S., Bilek, S., Brudzinski, M., Butler, R., DeShon, H., Ekström, G., Satake, K., Sipkin, S., "The Great Sumatra-Andaman Earthquake of December 26, 2004," Science 308 (2005), 1127–33; lege etiam de hoc apud Vicipaedia Anglica.
  3. E commentatione Diarii Ephemeris: "*megacŷma, -atis n. est i.q. Iaponicê tsunami".

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy