Tertium seu secundum bellum Iudaicum[1] sive expeditio Iudaica[2] (Hebraice: מרד בר כוכבא mered Bar Kokhba "seditio Barchochebae")[3] fuit tertia seditio maior Iudaeorum contra Imperium Romanum, annis 132–136 acta, et ultimum bellorum Iudaeo-Romanorum. "Secundum bellum" nuncupari licet quia "Seditio Kito" (115–117), quae dicitur, maxima ex parte extra provinciam Iudaeam processit.[4] Huius seditionis exitu terra devastata est, superstites Iudaei ex Iudaea sive Syro-Palaestina, ut provincia post bellum confectum vocata est, fugati ac servi venum dati sunt.
Simon Barchochebas, dux seditionis, a multis Iudaeis messias habebatur, qui Israel restituere posset.[5] Post primas victorias seditiosi civitatem liberam in Iudaeae partibus constituerunt, quam Romani sex legionibus auxiliariis insuper additis oppresserunt.