Thanach

Volumen Pentateuchi sive Thora ("Yanov" dicta, quod fragmenta eius clam in castra carceralia nomine "Yanov" translata ibique redintegrata sunt. Hodie Angelopoli asservatur.

Thanach (Hebraice: תנ״ך, TNK) est acronymum, quo in religione Iudaica canon Bibliorum Hebraicorum appellatur. Ex tribus partibus Thora ("praecepta"), Nebiim ("prophetae") et Chethubim ("scripta") constat, quae secundum antiquitatem ac momentum theologicum ordinatae sunt. Philo Alexandrinus 22 libros (pro 22 litteris abecedarii Hebraici) numeravit, editio hodierna 24 libros habet. Secundum Henricum Graetz circa annum 100 a.C.n. in synodo apud Iamniam habita canon Bibliorum Hebraicorum constitutus est. Quae hypothesis, etsi saeculo vicesimo vigebat, his diebus magis magisque in dubium vocatur.

Thanach idem est ac Textus Masoreticus aut Miqra (מקרא), quae Latine "id quod legitur" sonat. Miqra est notio antiquior, lingua Hebraica hodierna verba Thanach et Miqra sine discrimine commutantur.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy