Theogonia

Pagina Theogoniae manu saeculo sexto decimo scripti. Bibliotheca Houghtoniana apud Universitatem Harvardianam, MS Gr 20.

Theogonia (Graece Θεογονία) est carmen ex 1020 versibus constans, cuius auctor, Hesiodus, circa annum 700 a.C.n. floruit Graeceque composuit. Tractat originem et genealogiam deorum Graecorum, quod traditur initium omnis universi chaos deinde Uranus et Gaea fuisse. Exemplum poesis didacticae esse habetur. Poeta regnum Iovis glorificare voluit, iustitiam ei tribuendo.

Philologi hodierni interpolatas partes a genuino textu Hesiodico distinguere conantur.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy