Thermae Romanae

Haec pagina de balneis publicis Romanis explicat. Si alia, quae "Thermae" vocantur, quaeris, vide Thermae (discretiva).
Thermae Antoninianae

Tempore Imperii Romani Thermae (-arum, f.pl.) (verbum deductum a Graeco θερμός, "calidus") et balnea (-orum, n.pl.)[1] (Graece βαλανείον) fuerunt aedificia lavandi. Thermae et balineae apud auctores antiquos magnifica opera ab imperatoribus erecta significare solebant, cum balneum sive balnea pro lavacris minoribus sive privatis in usu essent, quorum Romae magnus numerus exstabat[2], saepe autem haec verba inter se commutabantur.

Census circa annum 400[3] refert Romae undecim thermae publicae et 856 balinea privata fuisse. Sed plurimis urbibus Romanis fuerunt thermae, quae non solum loci lavandi, sed etiam amicos salutandi vel negotia faciendi erant. Balneis etiam domus privatae ac castra instructa sunt. Etsi verbum Graecum θερμός fontes calentium aquarum indicat, tamen thermae Romanae aqua fluminis adiacentis aut saepius aquaeductu suppeditari solebant. Omnibus licebat gratis vel parva pecunia thermas publicas adire.

  1. balineum vel contractum balneum, ī, n., balinea vel balnea, ōrum, n., plerumque autem heteroclitice balineae vel balneae, ārum, f.
  2. Harry B. Evans, Water Distribution in Ancient Rome (University of Michigan Press, 1994, 1997), pp. 9–10 in interrete.
  3. Notitia regionum urbis Romae

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy