Thermodynamica

Gulielmus Thomson, baro Kelvin, primus thermodynamicam descripsit.

Thermodynamica (ex verbis Graecis θέρμη 'calor'[1] + δύναμις 'vis') est scientia conversionis energiae inter calorem et laborem mechanicum, et ergo variabilia macroscopica sicut temperaturam, calorem, entropiam, volumen, et pressionem tractat ex perspectiva macro-phaenomenologica. Haec scientia postquam physici conati erant meliorare cannonum fabricationem saeculo septimo decimo evoluta est et augere motrorum efficientiam saeculo duodevicensimo.

Thermodynamica classica appellatur pars thermodynamicae quae systemata in aequilibrio tractat. Haec scientia saeculo vicensimo reducta est in quattuor axiomata, quae leges appellantur.

Hodie haec axiomata intelleguntur provenire a physica statistica, quae axiomata explanat per leges statisticas et leges quanticas coniunctim elementa systematis scalae microscopicae tractantes.

  1. Oxford American Dictionary.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy