Tristitia

Maria Magdalena lacrimas fundit. Pars Humationis Christi, sculpturae anno 1672 factae.
Puellae tristes. Photographema a Paulo Monti anno 1953 factum.
Vir in litore tristitiam exhibet, capite in manibus.
Cogitabunda. Pictura a Gulielmo Amberg facta. Homo qui tristitiam experitur quies vel lethargicus fieri potest, seque praeter alios seducens.

Tristitia[1][2] est dolor qui concipitur animo propter incommodum quoddam, damnum, desperationem, maerorem, inopiam, frustrationem. Qui tristitiam experitur quietus vel lethargicus fieri potest atque ab aliis recedere. Indicio tristitiae extremae est depressio, animi habitus qui morbo depressivo maiore aut morbo depressivo pertinace effici potest. Fletus et lacrimae indicia tristitiae esse possunt.[3]

Tristitia est unus ex "sex animi motuum fundamentalium" a Paulo Ekman descriptis, cum felicitate, ira, miratione, timore, et taedio.[4]

  1. In eodem fere campo semantico haec versantur vocbula: aegrimonia, aegritudo, dolor, maeror, maestitia.
  2. Ex eadem stirpe sunt tristitas et tristities, quae quidem apud auctores classicos non inveniuntur.
  3. Jellesma et Vingerhoets 2012.
  4. Goleman, Daniel (1996). Emotional Intelligence. Londinii .

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy