Rectio
Populus
Origo
Commemoratio
Tabula aut despectus
Universitas Harvardiana Cantabrigiae in re publica Massachusettensium est, socius Foederis Hederani. Quod anno 1636 consultu senatus coloniae Massachusettensis conditum est collegium Harvardianum (pars scholasticis gradu primo devota), prima aetate inter universitates Americanas est. Ab origine Novum modo Collegium nominatum; nomen Harvardianum ab exemplo Ioannis Harvard, donatoris primi, anno 1639 sumpsit.[1] Titulum universitatis primo Harvardianae datum est a charta rei publicae Massachusettensis anno 1780.
Prima autem aetate copiisque inter universitates in Civitatibus Foederatis Americae est; prima quoque ut multis videtur fama ob ingenium sapientiamque scientiamque quae ibi collocantur. Sententia praecipue sua totam per orbem est praeclara: veritas, quam ad extrahendam facultas omnis omnium consecrari dicitur. Hodie notus est nam pecuniam plurimam habet ex omnibus orbis terrarum universitatibus, paene paucissimos applicatores accipit quotannis, et bonam educationem dare saepe dicitur.
Statua nota stat in campo Harvardiano quae "falsorum trium" statua vocatur (vide imaginem iuxta verba). Dicitur Ioannem Harvard conditorem monstrare, sed re vera et Ioannes Harvard conditor non fuit et statua ipsa a visu alicuius discipuli ficta est, etiam annus faciendi in statua scriptus falsus est.
In universitate sunt multae ordines vel scholae, in quarum numero sunt Collegium Harvardianum, Schola Gradualis? Artium Scientiarumque, Schola Divinitatis, Schola Kennediana, Schola Medica, et aliae.