Familia
Vajiralongkorn (lingua Thai วชิราลงกรณ; natus die 28 Iulii 1952), solus regis Bhumibol Adulyadej reginaeque Sirikit filius, ergo heres praesumptus, die 1 Decembris 2016 se regnum Thailandiae suscepturum nuntiavit, titulo sollemni Rama X.
Alumnus est scholae Millfield in Anglia regiique collegii militaris iuxta Duntroon in Australia. Ibi primum baccalaureatus anno 1976 est. Lauros iterum apud universitatem apertam Sukhothai Thammathirat meruit. Iuxta exercitum aërium Thailandensem haud ignobiliter militavit.
Uxores quattuor habuit. E Soamsawali Kitiyakara illarum prima, quam die 3 Ianuarii 1977 in matrimonium duxit, filiam Bajrakitiyabha anno insequenti genuit. Eodem fere anno cum amasia Yuvadhida Polpraserth actrice coire coepit e qua filium primogenitum Juthavachara Mahidol die 29 Augusti 1979 filiosque minores tres necnon filiam genuit. Soamsawali Kitiyakara denuo mense Iulio 1993 repudiata, princeps eandem amasiam in matrimonium mense Februario 1994 duxit. Quae anno 1996 adulterio publice a marito inculpata in Angliam, deinde in Civitates Foederatas fugit cum liberis omnibus, e quibus filia tantum Sirivannavari Nariratana recentius in Thailandiam ad patrem revenit. Vajiralongkorn interdum ancillam quandam Srirasmi Suwadee nuptiis tertiis die 10 Februarii 2001 clam duxit, e qua filium Dipangkorn Rasmijoti die 29 Aprilis 2005 genuit eodemque anno hoc matrimonium nuntiavit, sed anno 2014 per divortium abrupit, cognatis mulierculae septem in aere alieno culpatis.[1][2] Consortes duae, videlicet quartam uxorem Suthida die 1 Maii 2019, concubinam Sineenat die 4 Maii eiusdem mensis rite accepit.
Vajiralongkorn negotiis surrepticiis associatum esse dicitur cum Thaksin Shinawatra olim primo ministro[3] et ab eodem pecuniam mutuam crebriter sumpsisse ut aleam lusisset.[4] Nuntia extra Thailandiam divulgata populum huic principi non fidem sed odium habere eoque vitam dissolutam immoderatamque attribuere asseverant, ut qui canem dilectum Fufu ad ordinem supremorum exercitús aërii ducum elevavisset[5] natalemque huius canis diem convivio luxurioso celebravisset, Srirasmi Suwadee uxore seminuda palam aulicis discumbente.[6]