Vampyrus

Philippus Burne-Jones: vampyrus anno 1897
Vampiir (Aleksander Promet, 1922)

Vampyrus (-i, m.) est monstri genus in fabulis gentium Europaearum orientalium, cadaver quasi vivum, magnis dentibus caninis praeditum, quibus venas praedae suae, hominum dico vivorum, aperit, ut sanguinem exsugat.

Alii alia vampyris attribuunt, sed haec fere sunt tralaticia:

  • vampyros esse nocturnos nec posse solis lumen tolerare,
  • nisi invitatos eos non posse domicilia intrare,
  • vampyros posse animos hominum magna vi charismatis magici vincire,
  • vampyros repelli (et fortasse damnum accipere) posse:
    • crucibus in sese directis
    • aqua benedicta in se sparsa
    • allio vel portis vel fenestris vel praedis affixo ipsis,
  • vampyros iam dudum mortuos non posse solitis modis interfici, sed potius:
    • capite absciso oreque allio referto
    • corde palo ligneo transfixo,
  • vampyros posse se in nebulas, vespertiliones, luposve transformare.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy