Vanilla

Siliquae vanillatae siccatae

Vanilla[1][2] est aroma et condimentum saporosum hodie inter omnes nationes pernotum, quod primum e siliquis Vanillae planifoliae accipiebatur, sed nostris temporibus, cum compositio chemica vanillini explicata sit, etiam, et quidem magis magisque, in laboratoriis chemicis paratur. Solum safranum sumptuositate vanillam superat. Vanilla est aroma ad compluria alimenta utile, sicut ad socolatam, quae sine addita vanilla acerbum haberet gustum.[3]

  1. Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum. WSOY, 2001; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda. Norstedts akademiska förlag, Holmia, 2009.
  2. Cf. Las vainillas de Campeche son mui lindas; "Campestres vainiliae pulcherrimae sunt": Colmenero (1631, 1644)
  3. De vanilla multis in libris legitur, sicut Nielsen (1985); Hazen (1995); Elcott (2004); Rain (2004).

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy