Vestimenta

Vestimenta variorum temporum.
Infans multa vestimentorum hiemalium genera gerit: infulam (Anglice: headband), pileum, tunicam pelli contectam, palliolum, et sweater.
Vestis Alim Khan divitias, statum, imperium pronuntiat.
Arabi orantes vestem pileumque candidos usitate gerunt.

Vestimenta (-orum, npl) sunt proprietas plurimarum societatum humanarum, categoria quae multa materiei genera quae corpus contegant comprehendit. Primum vestimentorum propositum est corpus a caelo defendere: a frigore, calore, vento, pluvia, sole. Saepto inter cutem et circumiecta comparato, vestimenta salutem meliorem faciunt per actiones periculosas sicut perambulatio et coquendum?. Praeterea, vestimenta saeptum hygieinicum praebent, ut animalia, plantae, et aliae res venenosae a corpore arceantur et transmissio pathogenorum inhibeatur.

Vestimenta lavata saepe complanatoriis levigantur, ut plicis careant.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy