Vicipaedia:De bibliographiis et nexibus externis

Hae sunt regulae propositae. Quaesumus ut nos adiuves has regulas confirmando, censendo, et corrigendo in pagina disputationis.

English language
English language
English

These are proposed rules. Please, help us by confirming, reviewing, and correcting these rules on the talk page.

Idioma Español
Idioma Español
Español

Esta es una política propuesta. Por favor, ayúdanos confirmando, revisando y corrigiendo estas reglas en la página de discusión.

Lingua italiana
Lingua italiana
Italiano

Queste sono regole proposte. Per favore, aiutaci a confermare, revisionare e correggere queste regole sulla pagina di discussione.

In paginis Vicipaedicis oportet fontes extra-Vicipaedicos citare:

  • ut lectoribus res ulteriores variasque opiniones indicemus, et
  • ut res hic scriptas corroboremus.
  1. Paginis fere omnibus Vicipaedicis oportet seu "Nexus externos" seu "Bibliographiam", et saepius ambos, subiungere. Hic addimus fontes quae ad rem totius paginae, vel magnae partis eius, relevant. Lector qui plura scire vult ibi auxilia reperire potest.
    1. In "bibliographia" oportet scripta impressa (e.g. libros, symbolas, commentationes e diariis et encyclopaediis) enumerare (quorum aliqua in librariis et bibliothecis tantum reperiuntur, multa et in interrete).
    2. In "nexibus externis" oportet situs et paginas interretiales enumerare.
  2. In textu permultarum paginarum Vicipaedicarum oportet notas subiungere ut explicetur et corroboretur id quod ibi dicitur. Haec notae interdum ad eadem scripta referunt, quae in nexibus externis et in bibliographia enumerantur; saepe autem ad alios fontes referunt si necesse sit singulam rem seu singulum verbum corroborare.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy