Vicipaedia:Pagina mensis

Pagina mensis Augusti 2024
Variae species limacum Britannicorum, a summa parte: Arion ater, Geomalacus maculosus, Limax maximus, Limax flavus
Variae species limacum Britannicorum, a summa parte: Arion ater, Geomalacus maculosus, Limax maximus, Limax flavus

Limax ut vulgo intellegitur est terrestre phyli molluscorum gastropus, quod testa carens videtur. Variae limacum familiae in taxinomia biologica partes nonnullorum stemmatum evolutionariorum putantur, quae etiam cochleas comprehendunt. Ergo familiae limacum inter se non arte conectuntur, contra superficialem formae corporeae similitudinem. Vita sine testa saepe libere orta est, exemplum evolutionis convergentis, et ergo notio limacis ipsius est polyphyletica.

Solum Onchidiacea et Soleolifera, duo e sex Pulmonatorum ordinibus, limaces comprehendunt. Sigmurethra, tertia familia, varios cochlearum, semicochlearum, limacumque clados continet. Taxinomia huius gregis per sequentias DNA faciendas nuper retractatur. Pulmonata paraphyletica videntur, basalia inter opisthobranchia, quae terminalis arboris ramus sunt. Ellobiidae etiam sunt polyphyleticae.

Sicut alia gastropoda pulmonata terrestra, plurimis limacibus sunt duo paria tentaculorum ex capite emergentia. Pars superior lucem sensit et in maculis ocularibus finitur, cum par inferior ad olfactionem aptum sit. Ambo paria intra corpus celari possunt. In summa limacis parte, post caput, est amiculum ephippiomorphum, subter quod sunt apertura genitalis et anus. In uno amiculi latere (paene semper dextro) est apertura respiratoria, quae aperta facile, difficile clausa videtur. Haec apertura pneumostoma proprie appellatur. Pars limacis post amiculum cauda appellatur. Nonnullis limacum speciebus, exempli gratia Tandoniae budapestensi, est iugum, quod super tergum secundum mediam caudam (aliquando omnem caudam, vel aliquando solum partem extremam) prominet. Hoc iugum carina appellatur. Ima limacis pars, quae plana videtur, pes tantum appellatur. Sicut paene omnia gastropoda, limax per rhythmicas contractionis muscularis undas in ima pedis parte movetur. Stratum muci simul emittit, quae damnum pedis prohibet. Circa marginem pedis in aliquot limacibus est quaedam structura fimbriae pedales appellata. Plurimi limaces vestigium testae retinent, quod plerumque intra corpus manet. Quod organum plerumque sales calcii condit, saepe cum glandulis digestivis

Omnes paginas mensis—praesentem, priores, proximas—haec pagina infra ostendit. Ut commentarius fiat pagina mensis, plurimi Vicipaediani de eo consentire debent. Si quandam paginam vis paginam mensem facere, sodes, disputa eam apud disputationem huius paginae.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy