Vicipaedia:Tutela

Tutela Vicipaediae est necessaria pars laboris encyclopaediam scribendi. Omnes usores adiuvare possunt ad Vicipaediam custodiendam et meliorem faciendam (e.g. a spam eam protegendo, mendas corrigendo, et ceteris).

Categoria:Corrigenda plures subcategorias continet quae paginas corrigendas numerant.

Observatio rerum nuper mutatarum ad vigilandum contra spam maleficiaque adiuvat (vide formulas {{Pagina spammifera}} et {{Confestim delenda}}). Si conspicaris quandam commentationem esse autotranslatam, formula {{Pagina autotranslata}} adhiberi potest ut pagina indicetur intra septem dies latinizanda.

Categoria:L -1 paginas numerat quae minimas mendas Latinas continent, quarum emendatio haud magnum laborem quaerere solet. Si autem versatum aut versatam in quodam sermone barbaro (plus quam in sermone Latino) te putas, Categoria:Translationes barbarae obsoletae (52) paginas barbaras renovandas indicat (auxilium).


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy