Wallonia

Wikidata Wallonia
Res apud Vicidata repertae:
Wallonia: insigne
Wallonia: insigne
Wallonia: vexillum
Wallonia: vexillum
sectio
Civitas: Belgica
Locus: 50°21′0″N 5°16′0″E
Situs interretialis

Forma

Area: 16 844.0 chiliometrum quadratum
Caput: Namurcum
Subdivisiones: Hannonia, Brabantia Wallonica, Namurcum, Leodium, Luxemburgum

Gestio

Praefectus: Aelius Di Rupo
Consilium: Parliament of Wallonia

Vita

Incolae: 3 645 243
Sermo publicus: Francogallice, lingua Theodisca
Zona horaria: UTC+1

Commemoratio

Paean: Le Chant des Wallons

Tabula aut despectus

Wallonia: situs
Wallonia: situs
Plebeius civis in Walonia parte Belgarum (dextra) imago anni 1577
Rubro colore indicatur pars Walloniae in Belgico regno.
Vexillum Walloniae

Wallonia,[1] ut scribit maior pars auctorum, sive Gallo-Belgica[2] et Vallonia, ut scribunt neoterici qui usum litterae W reiicere malunt (Wallonice[3] Waloneye ; Francice Wallonie ; Nederlandice Wallonië ; Theodisce Wallonie(n)), est meridiana Belgiae pars, ubi homines plerumque Francogallica lingua utuntur.

Wallonia est una e tribus regionibus sui iuris et administrativè separatis quibus constituitur Regnum Belgicum et quae sunt Flandria, Bruxella, Wallonia.

Territorium Walloniae 55tam partem territorii Belgicae implet, sed quod attinet ad incolas solum tertiam incolarum partem possidet.

In Wallonia sunt in usu publico duae linguae: in maiore parte lingua Francogallica et in minima parte ad caeciam vergenti, lingua Theodisca. Tamen in parte Romanica multi adhuc dialectis Wallonicis aut Picardicis utuntur.

Gubernium Wallonicum et Parlamentum Wallonicum de administratione civili curant, res culturales tam in Wallonia quam Bruxellis, nunc curantur a Foederatione Wallonia-Bruxella.

Minima pars Walloniae, in regione Eupen-Sankt-Vith, ubi lingua Theodisca est communiter in usu Communitatem Theodiscophonam Belgicae componit, cui est suum proprium gubernium et parlamentum quae tantummodo de rebus culturalibus curant.

Incola Walloniae vocatur Wallo (pl. Wallones)[4].

Etiam est adiectivum wallonicus,[5] vallonicus, aut gualonicus.

Parlamentum et gubernium Walloniae Namurci quod est eius urbs et caput situm est.

  1. Ecce exemplar verbi Wallonia:
    • Iohannes a Sande (Johannes van den sande), Epitome historiarum Belgicarum, Ultraiecti, 1642, p. 18: "Defectum Walloniae nec non praefatorum dominorum plurimi etiam sequuti, nam. . . ."
  2. Exempla verbi Gallo-Belgica: "Actes du Synode National tenu à Dordrecht l’an 1618 et 1619", capitulum des Églises Walonnes, Leyde, chez Isaac Elsevir,imprimeur juré de l’Académie, 1624, p. 488: "Ieremias de Pours Ecclesiae Gallo-Belgicae Middelburgensis Pastor".
    • M. Gubler, Faculté de Médecine de Paris, "Sylvius et l’iatrochimie", in: Conférences Historiques faites pendant l’année 1865, Paris, 1866, , p. 278: "Il partit donc pour Amsterdam vers l'âge de vingt sept à vingt-huit ans. Aussitôt son arrivée, il fut nommé médecin des pauvres par les diacres de l'Église gallobelge (gallo-belgica) ou wallonne : le mot wallon n'étant sans doute qu'une modification de ceux de C'halloued, Gallois et Gaulois, par la substitution du W au G, comme dans les mots Wilhelm et Guillaume".
  3. Exempla adverbii wallonice:
    • Glossarium manuale ad scriptores mediae et infimae latinitatis ex magnis glossariis Caroli Du Fresne Domini Du Cange et Carpentarii in compendium redactum, tomus V, Halae, 1778, p. 600: "REBBARDUS, Wallonice seu Belgice Rewart, Magistratui Praepositus in muneribus quibusdam exterioribus".
    • Thesauri Rerumpublicarum pars prima, Genevae, Apud Samuelem De Tournes, 1625, p. 239: "Pro causis criminalibus duo sunt Ministri potentes, primus dicitur Drossartus (vel Drost) Brabantiae, alter magnus Praetor agri Romani Brabantiae; prior omnibus, qui in illis Flandrice alter illis qui Wallonice loquuntur, in criminalibus justitiam administrant".
  4. Damus his ex variis auctoribus exemplaria usûs verbi Wallo:
    • Lettres de Jacques de Bongars résident et ambassadeur du roi Henri IV, tomus I, La Haye, 1695, p. 575, "De Wallonibus nostris heri ad te scripsi: sed praeterire non possum mirari me, quî Imperator militem mutet, ducem non mutet".
    • Alexandre Joseph Namèche Le règne de Philippe II et la lutte religieuse dans les Pays-Bas, volumen 6, 1887: "Claudebat aciem quadrata ex Wallonibus legio, cui currus atque impedimenta, sclopetariis Burgundis interequitantibus , pro muninento erant".
    • Alfred Poncelet, Histoire de la Compagnie de Jésus dans les anciens Pays-Bas, 1927, Epist., XXXV, p. 364: "Ex Flandris non ita multi sicut ex Wallonibus qui aspirent ad Societatem"
    • Franciscus Haraeus, Francisci Haraei Annales ducum seu principum Brabantiae, 1623, volumen 3, p. 160: "Datur oppugnatio mille Hispanis ac mille Wallonibus invicem mixtis"
    • John Lanigan, An Ecclesiastical history of Ireland, vol I, Dublin, 1822, p. 116: "Flandriam sive Wallonum patriam occupavere. Dionysii interpres Eustathius et alios esse scribit in adversa insula Britannos, quos quidem fuisse Belgas veteres sive Wallones – nullus dubito".
  5. De usu adiectivi wallonicus: Antonius Anselmus, Tribonianus Belgicus sive dissertationes forenses ad Belgarum Principum edicta, Bruxellis, typis Balthasaris Vivien, sub signo Boni Pastoris, 1643, p. 237 : "Loco susceptorum et susceptricum, de quo in hoc Flandrico textu, textus Wallonicus Paratre et Maratre, quae verba vitricum et novercam designant. Ex quo (nisi animus me fallit) errorem in traducendo ex linguâ Wallonicâ in vernaculum commissum existimo".

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy