Words

Words, plenius William Whitaker's Words (Latine: Verba Gulielmi Whitaker), est programma computatrale quod flexionem vel coniugationem verbi Latini notat, et radicem verbi in Linguam Anglicam convertit. Etiam inscribitur verbum Anglicum, et translatio Latina accipitur.

Libet programma, in Ada scriptum, extraheas vel eo in interreti utaris.

Huius programmatis fama late fertur causa facilitatis usu, magni numeri verbi quae insunt, et definitionum subtiliorum. Nihilominus, cum programma Words omnes regulas verborum componendorum adhibeat, definitiones usori comprobandae sunt. Propterea non certum est verba quae Words praebeat in corpus literarum Latinarum umquam inveniri posse.


From Wikipedia, the free encyclopedia ยท View on Wikipedia

Developed by Tubidy