Fibula est quidquid rem unam adnectit vel uni cum altera colligandae inservit; de figo quasi figibula nominata esse videtur.
Vestes, sicut stolae, manta vel lavalava Samoana aliquantum fibulis colligabantur, donec butones inventae sunt. Multae fibulae ab archaeologis repertae sunt; in fibula Praenestina inscriptio Latina antiquissima legitur.
Fibularius est artifex qui fibulas facit[1].