Iconographia

Ioannis Holpenii Legati est opus multiplex, cuius iconographia res disputationis manet.

Iconographia (Graeco εἰκών 'imago' + γράφειν 'scribere') est pars historiae artis quae identificationem, descriptionem, et interpretationem rerum quae imaginibus insunt investigat: res depictas, compositiones et singula in eis adhibita, et alia elementa quae a modo artistico distincta sint. Significatio secundaria, in translatis insolitis parum vocabulorum Graeci et Russici condita, est productio imaginum religiosarum, icones appellatae, in traditione Byzantina et Orthodoxa Christiana. In historia artis, certa iconographia etiam significare potest certam rei depictionem per res quae imagini insunt, sicut numerus figurarum adhibitarum earumque loci et gestus. Vocabulum in multis disciplinis academicis praeter historiam artis adhibetur (exempli gratia, semiotica et studia mediorum), atque in usu generali invenitur pro singulis imaginum, usitata rei depictione, et significationibus cognatis. Aliquando distinctiones factae sunt inter iconologiam et iconographiam, quamquam definitiones, itaque distinctio facta, variant. Ex relatione ex pelliculis, genera per eorum iconographiam statim agnoscuntur, rationes quae cum certo genere per repetitionem consociantur.[1]

  1. Louis Giannetti, Understanding Movies (Toronti: Person Prentice Hall, 2008), 52.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy