Lucius Annaeus Seneca minor

Vide etiam paginam discretivam: Seneca (discretiva).
Seneca (collectione antiquorum Berolinensi).
Seneca (Museum Prado).

Lucius Annaeus Seneca, seu Seneca minor, e Marco Annaeo Seneca et Helvia parentibus natus est Cordubae in Hispania Baetica, verisimiliter 4 a.C.n. fortasse 1 p.C.n. Mortuus est autem anno 65. Philosophus fuit Stoicorum sectam secutus et idem vir rerum publicarum peritissimus nec non et poeta.

Pater Senecae, Seneca maior dictus, ipse artem rhetoricam professus, liberos suos in urbem Romam misit, ut artibus liberalibus et inprimis rhetoricae studerent. Seneca autem et philosophos audivit, e.g. Sotionem, sectam Pythagoricam secutum, et Sextium et Attalum. Gallio frater, maior natu, proconsul fuit in Achaia, ubi anno fere 53 apostolum Paulum convenit. Nepotem denique habuit Lucanum poetam. Anno 41, Claudio imperatore, Seneca adulterii cum Livilla Caligulae sorore incusatus in Corsicam exilio missus est. Anno tamen 49 Agrippina minor, nova nupta imperatori, Senecam revocavit ut praeceptor Neronis filii esset. Dein anno 54, Claudio defuncto, Nerone autem principatu potito, una cum Sexto Afranio Burro praefecto praetorio Caesaris consiliarius factus est. Seneca complura consilii causa scripsit opera—inter quae unum est, quod De clementia inscribitur—ut demonstraret cur sapienter agat imperator qui clementia utatur. Ille autem princeps, Nero Claudius Caesar Augustus Germanicus, anno 65, cum Seneca conscius et particeps Pisonis coniurationis suspicatus esset, nullo iudicio adhibito eum iussit semet interficere; quod fecit philosophus arteriis sectis in amicorum conspectu et colloquio. De sua morte celeberrima est Taciti pagina (Annales, Liber XV).


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy